monumenta.ch > Victricius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 3, 1
Huc accedit, quod plus Dominum meretur cognita et inveterata militia. Stipendiorum additamentum timoris est incrementum. Magis enim formidat qui habet quod in offensione deperdat. Talis igitur, talis circa officium vestrum tempore exploratus, vitiis exantlatus, labore et vigiliis approbatus miles occurrit . Talis, inquam, ministrare festinat, qui laborem in desiderium vertit, qui fortunae nomen ignorat, qui hanc vitam non ex praesenti brevitate, sed ex aeternitatis felicitate metitur.